monumenta.ch > Plinius > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 12
{IV} tanta est natura rerum, ut prope ex umbra minima animalis incomparabile effecerit quiddam. quos efficaciae industriaeque tantae comparemus nervos, quas vires? quos ratione medius fidius iis viros, hoc certe praestantioribus, quod nihil novere nisi commune? non sit de anima quaestio, constet et de sanguine, quantulum tamen esse in tantulis potest? aestimemus post ea ingenium.